monumenta.ch > Plinius > sectio 203

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 203
{LXXVI} experimentum opii est primum in odore - sincerum enim perpeti non est -, mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat, fictum in pusulas coit. sed maxime mirum est aestivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, donec suco recenti simile fiat. Mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.